lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 192


PARS PRIMA

DE LONGITUDINE ET LATITUDINE SUDO COELO INVENIENDA

Caput I

DE TEMPORE DETERMINANDO IN MERIDIANO NAVIS

 

§ 1

Sereno tempore interdiu sol, noctu vero stellae fixae sese offerunt ad inveniendam latitudinem loci et ad tempus in meri-diano navis determinandum. Quantum ad diurnas pro hoc scopo observationes attinet, horizon apparens distinctissimus quidem est, si quando cardo coeli, in quo Sol versatur, purus est, et superficies maris exasperatur fluctibus; tarnen refractionis incon-stantia reddit illum infidum, eo praesertim, quod radius ab hori­zonte visibili extendatur duntaxat per partem atmosphaerae; a Stella vero emanans totam atmosphaeram trajiciat. Unde varia-bilis refractionum differentia ad certas leges vix cogi posse videtur. Verum tarnen sufficient hac via inventae utcunque lati-tudines in usum, qui mox indicabitur.

 

 

 

§ 2

Cum vero noctu, praeter inconstantiam suam horizon, ob tenebras etiam incertus et minime distinctus sit; statui apud me ex fixarum situ certius tempus in meridiano navis determi-nare. Quippe saepe contingit, ut stellae fixae eandem' lineam verticalem attingant eodem puncto temporis, quarum ejusmodi situs observatus neglecta obscuritate et incertitudine horizontis tempus in meridiano navis indicabit. Non absimili modo fre-quentissime usu venit, ut stellae in eadem altitudine adpareant, ex quarum situ idem deduci poterit. Quoniam vero prior mo-

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика