lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 234


§ 35

Нос in statu coeli et mans communis omni tempore dux magnes est. Illius vi prope divina acus chalybea animata viam ostendit, silentibus astris, quae antiquis sola viam ostenderant in alto. NubÜo autem coelo littora erant legenda, obortis pro-cellis periculosissima. Nostris vero scrupulosis adeo saeculis cognita vis magnetica, ejusque in acu nautica variationes expis-catae tantum sollicitudinis denuo pepererunt, ut hoc salutare inventum non tanti videatur esse momenti, si et non causas illarum atque certas periodos diversis locis et temporibus in apricum producamus.

 

 

 

§ 36

Quamquam autem multis optimis jam rebus in legibus virium magneticarum instituti sumus; verum navigantes propter invete-ratam consuetudinem, quae passim eruditorum conatibus obstare suevit, vix ad illa advertunt animum. Exemplum praebent lucu-lentissimum neglectae observationes variationum acus magneti-cae, ab iis, quorum salus et interitus ab illarum scientia pendet. Quarum si esset, ut esse jam diu poterat, magnus et sufficiens numerus, rite institutarum; profecto vera jam theoria declina-tionis et inclinationis magneticae spectaretur in luce et die posita Physicorum industria.

 

 

§ 37

Id autem mali inde plerumque proficiscitur, quod navigantes amussiis parvis, nec rite constructis utantur; quo fit, ut et obser­vationes variationum non in mari solum, sed super terram etiam accurate institui nequeant; et, quod pessimum est, via in mari

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика