lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 246


facile infigi potest, et juxta scalmum extendi in lectulum pup-pis, firmata superiore extremitate in tabulato. Circa rotam b, quae cum spirali habet axem communem, volvatur funiculus /

et simul circa rotam e, quae in motum gyrat rotas alias, ita ut circumvolutiones per experientiam determinatae in rotis mhg designent orgias, stadia, milliaria etc. , quae omnia fient ope tympanorum.

 

 

 

§ 45

Fig. XVII.

Interea ubi navis per fluctus ascendit ac descendit; mensura itineris ope des-criptae machinae indicata non respicit arcum in superficie maris, cursu navis descriptum, sed dimetitur lineam adeo curvam, quam nempe describit axis plani spiralis. Quo fit, ut ex indice nostro dromometrico distantia locorum deter­minari non possit, sine altero instru-mento, quod cymatometrum non' inepte vocari potest, cujus auxilio numerus oscillationum navis et incli-nationes omnes ad horizontem in summa cognoscuntur.

 

 

 

§ 46

Construatur pendulum A (fig. XVIII) ad tabulam BB firma-tum, quae suspensa esse debet cum axe navis parallela, quo in situ secundum longitudinem eosdem angulos efficiat, quos carina, ad horizontem; ad latera vero libere suspensa oscillet. Nam laterales agitationes hunc computum non ingrediuntur. Ad centrum suspensionis artetur rota dentata C, hunc in modum, .

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика