lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 312


Suspicabitur forte lector has mutationes penduli a mutatio-nibus caloris et frigoris, aut a nutatione domus proficisci; verum tarnen prius dubium destruitur, quod adpositi thermometro alterutri ardentes carbones producebant inter illa, quae concor-dantia sunt, differentiam octo graduum, per horae tempus, indices autem penduli mutabantur, meridianus 2/l0 lineae, orien­talis nullam sensibilem mutationem prodidit. Cum vero differen­tia a calore ordinario in thermometris nunquam duos gradus adaequabat; patet inde tantam mutationem, quae in indicibus penduli spectatur, a variatione caloris et frigoris non pendere. Alter scrupulus prorsus locum non habet, cum aedificium ejusmodi mutationibus subjectum esse non possit. Nam 1) illae sunt periodicae, et motui Solis atque Lunae respondent, quod singulari tractatu publici faciam juris, auctis cum tempore observationibus. 2) Majores mutationes fiunt secundum longitu-dinem domus, nempe orientales; minores juxta latitudinem, seu meridionales: cum tarnen contrarium fieri oporteret: nam longi-tudo domus est ad latitudinem, ut 3 ad 1. 3) Murum domus meridianum sol 12 horis ferit, et verno hoc tempore terra prius in meridiana quam in septentrionali parte regelavit: unde domus si declinaret, austrum versus potius id faceret, cui rei observatur contrarium in pendulo hoc tempore. Nam numerus crescit ab Oriente occidentem versus magis quam ab austro ad boream.

Insuper fluentum Moica eandem australem partem alluit; unde etiam domum ad austrum esse proniorem debere patet; . at contrarium in motu penduli observatur. Hinc dubium nullum restare videtur, mutationes penduli non a nutationibus aedificü oriri, sed a vera mutatione centri gravium.

At observationum sedula continuatio et cum factis per diversa loca similibus experientiis collatio omnem eximet scrupulum.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика