lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 318


* В рукописи ошибочно minus


Ad protocoilum in Conventu Academico referendum. Tra-didit nuper in Conventu Academico Clarissimus Aepinus scrip-tionem, qua queritatur, libellum suum de transitu Veneris per discum Solis, re judicio non perpensa, а me reprehendi, atque de ejus errore falsos rumores per urbem spargi. Promisi me ad haec responsurum, stoque promissis et initio ostendo, schema illius tertium esse mutilum nsc adaequatum pro eo, quod propo-nitur, scopo, et primo quidem: [1)] Non satis constat, quosnam spectatores existimet Clarissimus Aepinus, qui astronomi non sunt, plebemne rudern et indoctam, an eos qui, quamvis astro-nomiae Professores non sint, quid autem ecliptica, quid horizon et reliqua, quae in schemate exprimenda erant, satis intelligunt. Etenim plerique in Aula, in Senatu, in Collegiis, praesertim vero in palaestris nobilium satis intelligunt prima astronomiae principia, nec paucos invenies, qui eam in scholis tradere solent. Idcirco si Clarissimus Aepinus priores intelligit, oleum perdit et operam, cum Uli nil horum intelligant, si posteriores, nimium illos despicit, estque prope injurius in eos, quorum plerosque etiam venerari debet. 2) Si igitur hos in libello suo intelligit, profecto expressio eclipticae et horizontis obliviscenda non erant, quae non magisa intellectu facilia sunt, quam quae fig. 1 expressa dedit. 3) Curvatura apparentis semitae Veneris per faciem Solis, quae ad gradus 10 variat, hic pro vario situ eclip­ticae ad horizontem contemnenda non erat, sed exprimenda non

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика