Astronomiae pulchritudo,
gravitas, amplitudo, majestas non solüm sapientum judicia elevare, studia
et industriam excitare, non solum eorum, qui optimis in republica praeceptis
instituti scientiarum amoenitatibus delectantur, animos maxime omnium allicere,
verum etiam plebis incultae mentes in stuporem rapere solent. Hinc mirum non
est ab omni hominum memoria viros praecellenti ingenii dote praeditos
exstitisse, qui non turtum, ut videtur, lucri desiderio, quantum anim i
cupidinem satiandi
jucunditate rei ducti omnem suam aetatem in astronomiae Studium
impendissent. Quid
opera eorum atque indefessus labor pepererit, fatetur eruditus hodie
orbis, optima
eorum haeredi-tate felix; ipse quoque majorum solertiae et beneficii memor
pari conatu desudat, posteros ditiores redditurus successores; quorum futura
grati animi significatio jam oculis observari videtur. Non hic commemoro in
pervestiganda animo, et quasi qüo-dam athletico impetu percurrenda hac rerum
universitate heroes, quorum pars vastitatem coeli cogitatione peragrando, ea
poste-ris vaticinati sunt, quae hodie observatis astris deprehendimus, pars
felicissimo successu excogitatis, constructis et in usum sedulo vocatis
machinis majora detexerunt, quam quae illi spe-rare potuissent. Unde nemo
sibi persuasum habeat scientiam aut artem aliquam ad eum gradum perfectionis
pertigisse, ut nülli amplius meliores successuri sperari potuerint profectus.