lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 453


Multa enim in praesens occultat prudens Deus, posteris reserva-turus. Quam ob rem nemo dubitet, in melius posse converti id, quod optimum esse existimatur. Haec expendenti et animo propenso ad scientiam naturalem obtemperanti nunquam mihi defuit voluntas, imo cupido quaedam potius, illam novis incre-mentis locupletandi. Cum vero Astronomia ea nimirum, quae circa naturam siderum contemplandam versatur, magnam partem physices eamque nobilissimam constituat; tum ad culturam sui optices opem, tubos nempe astronomicos requirat; idcirco semper in votis habui, ut excellentissimae illae caelestes machinae, qua-rum inventio Nevtono et Gregorio insigni honori fuit, non mole tantum, uti solent, sed aliis etiam correctionibus ex optices the-sauro petendis, ad meliores usus promoveri possent.

Consideranti structüram tuborum, qui ex speculis metallicis et lentibus vitreis constant, incidit mihi in mentem, eos in excessu potius, quam in defectü meliorandos esse; nempe spe­culum reflectens parvum esse removendum. Eo eliminato, quo modo focus speculi objectivi dirigendus ad lentes oculares, et qui exinde fructus expectari posset, excogitari, et rem ipsam experientia exe qui necessarium esse duxi. Quibus conatus mei mactati sunt successibus, singula gravissimo judicio vestro inprae- sentiarum expono.

 

 

 

 

 

 

 

Sublaturus speculum reflectens, propter praerogativas in sequentibus ostendendas, eo modo focum speculi objectivi diri-gendum esse censui, ut in axi illius non, ut alias solet, redeun-tes radü cum semetipsis coincidant, sed ali Quantum ad latus inflectantur efficiendo angulum quam fieri potest, exiguum, quo mutatio figurae objecti repraesentandi vix aut ne vix quidem

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика