lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 459


unde oritur non contemnendum temporis in observando dam-num; potissimum cum ad tubum majorem movendum rudior requiratur machina et ponderosius speculum reflectens.

Ultimo quamvis celebres quidam astronomi radios, qui reflec-tente minore speculo prohibiti ad objectivum non pertingunt, nullius esse frugis existiment, cum reputent parallelos; at ego 1) teste ipsa theoria optica, 2) praxi, imo, 3) exemplis contra-riis astronomorum hic ostendo aliter ipsos sentire debuisse, si solita tuborum catadioptricorum structura temporis usu et auctorum gravitate mentibus illorum impressa non fuisset. Nullus equidem casus assignari potest, quo fieret, ut quinta circiter et quidem media pars speculi tornando redderetur pro[r]sus plana; et, hoc posito, omni in parte superficiei speculi fingi potest plana. Nullum ergo tubum hucusque possumus existimare vel utcunque esse utilem contra testimonia omnium astronomo­rum. Haec sunt, quae theoria dictat et praxis. Ultimo lentium quarum ratio in collectione radiorum (excepta varia refrangibili-tate) eadem est, speculorum aperturae non solent minui prohi-bitis radiis, axi propioribus, sed eis, qui ab ipso ad peripheriam remotissimi sunt, nempe qui maxime ab distincto foco recedunt. Quid enim exercitatissimi Uli astronomi desiderant, cum aper-turas a superficie vitrorum diminuunt quam quod ad distinc-tiorem visionem obtinendam, confusiores radios arceant, distinc- tioribus, nempe ad axem propioribus, utantur; qui in cognitis tubis catadioptricis prorsus extinguuntur, objectu minoris speculi.

 

 

 

 

 

 

 

Hae sunt, quae removere srudeo, prorsus sublata omnium defectuum causa, scilicet speculo minore reflectente. Quippe

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика