lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 461


taediosus labor in ipso conficiendo, raritas et Caritas instrumenti, hebetatio post secundam reflexionem radiorum, et inde orta minor claritas, confusio ex secunda reflexione radiorum, et inde visio objecti minus distincta, vacillans situs ipsius minoris spe­culi, et tremulatio ejusdem a motu quolibet; praestrictio opti-morum (ad distinctam visionem) radiorum, cessant; et nova astrorum observationibus accedunt emolumenta.

 

Sbuidem primo hic situs tubi, quamvis non adeo magni esse videatur momenti et fere communis cum tubo Nevtoniano, commoditati favet observatoris, cum a colli et oculi retorsione liberet, quae in usu tubi Gregoriani ipsum non parum fatigare solent, praesertim cum ante ipsam observationem focos specu-lorum ad congruum situm reducendo non sine molestia sursum tuetur observator. Contra vero hujus inventi beneficio consuetus magis capitis et oculi situs retinetur, imo quo observandum sidus surgit, altius, eo majore commoditate fruitur astronomus, sub pedibusque videt sidera.

 

 

Sed plus utilitatis habent sequentia. Nimirum tubi cata-dioptrici non possunt admittere circa focum pertusos illos rotundo foramine orbes, quibus radii divergentes et foci ampli-tudinem confuse augentes arceri solent: quippe omnem aut mag-nam radiorum copiam, ad speculum magnum tendentium, prae-cluderent. Contra vero in tubo nostro utilissima istiusmodi adminicula, ad distinctam visionem multum contribuentia, facile possunt adhiberi: ut patet ex ipsa descriptione et delineatione.

 

 

Apertura speculi objectivi solet contrahi ob promovendam distinctiorem visionem, quo tarnen claritati derogatur. Rejecto autem speculo minore optimi radii axem stipantes libere ad objectivum speculum admittuntur, quibus claritatem augentibus

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика