lomonosov-ps08

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 8 ПОЭЗИЯ, ОРАТОРСКАЯ ПРОЗА, НАДПИСИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 8
ПОЭЗИЯ, ОРАТОРСКАЯ ПРОЗА, НАДПИСИ
стр. 260


pectoris angustiis tantae laetitiae magnitudo, sed ex ore atque oculis multa et Candida prorumpit. Intenduntur summae rationis et orationis vires ad exprimendas vere Regias Augustae virtutes, delicias subdi-torum, miraculum orbis, gloriam et ornamentum seculi nostri.

Rem arduam, quae modulum ingenii mei excedit, aggredior, cum in hoc nobilissimo atque celeberrimo audientium coetu, tot eruditissi-morum virorum nomine, pro incredibili munificentia, maximae. inter Dominos terrarum Principi agere gratias atque laudes impertire incipio. Sed quum diligentius expendo, eandem haud ita difficilem invenio. Quod enim dicendi genus uberius invenire eloquentia, qua in re latius diffundi ingenii vires, ubi denique flagrantius spirare devotissimi amoris ardor potest, quam in laudibus tantae Principis celebrandis? Et hanc meam linguam liberalitate Illius animatam quando flecti promtius, et istam meam vocem munificentia Ejusdem firmatam quando elevari altius par est, quam praedicando atque cele-brando divinas Illius dotes? Non verbosa cogitationum exaggeratione amplificata, non exquisito verborum lenocinio comta, non artificioso Rhetorum incessu elevata erit haec oratio mea; sed quidquid fertili-tatis, quidquid suavitatis, quidquid sublimitatis aut pompae habebit; id omne ingentibus Augustae factis, pulcherrimisque Ejus virtutibus atque devotissimo ferventissimoque amori nostro acceptum feret. Quandoquidem aguntur gratiae Dominae piissimae: testes sunt tot exornatae Divorum arae, exstructa templa, tamque crebra jejunia, supplicationes et peregrinationes ad vota persolvenda institutae; aguntur gratiae Dominae fortissimae: testes sunt tot clarissimae victoriae a domesticis et externis hostibus reportatae; aguntur gratiae Dominae magnanimae: testis concessa illis delictorum et audaciae impunitas; aguntur gratiae Dominae sapientissimae: testis est prudentissime instituta rerum ordinatio ad pacem domi et foris firmandam; aguntur gratiae Dominae mansuetissimae: testis est materna Illius erga subditos comitas et acceptissima lenitas; aguntur gratiae Dominae clementissimae: testis est innumerabilis multitudo liberatorum a mortis poena, et concessus Uli a Deo gladius ad puni-enda crimina nondum sanguine humano tinctus; aguntur gratiae Dominae liberalissimae: testes sunt amplissimis praemiis ornata fide-

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика