quid jucundius sanitate? utraque
tarnen
prorogatur et conservatur opera ac praesidio Medicinae. Quid fructuosius in
republica machinarum usu, et cognitione interioris corporum mixtionis? Hanc
recludit Chymia, Mechanica illas componit. Omnes circumspecta atque
considerata Mathesi diriguntur; singulae ad promovendam humani generis
felicitatem diversis quamvis modis, communi tarnen fructu atque emolumento
inserviunt. Omnes autem inusitata munificentissimae Principis nostrae
liberalitate propagatae florem fructumque ferent tempore suo. Adolebunt hic
jacta a Petro, munita gratia et irrigata largitate dignae tanto Parente Filiae
scientiarum semina in felicissimam segetem, cujus fertilitas per orbem
terrarum exuberabit. Patefactus est largissima Augustae manu spatiosissimus in
Russiam Musis introitus; ubi opibus potentes et securitate fretae, nova
incrementa, novum decus, novamque sibi gloriam consequentur, novoque
splendore nitentes, praeter opinionem, in summo perfectionis fastigio
constitutae, orbi terrarum spectandas sese praebebunt, et pleno suo lumine
reliquam barbariei noctem ex remotissimis et vix fama notis regionibus
dissipabunt. Ubi enim expeditius absolvi potest siderum et terrarum orbis
scientia, quam in amplissimo Elisabetae Imperio, in quo dimidium sol peragit
cursum, et luminaria singula ortum atque occasum simul oculis usurpandum
exhibent? Multifaria rerum et phoenomeno-rum facies ubi tanta varietate ac
frequentia naturae scrutatoribus occurret, quam in Russiae campis, quorum
spatiosissima planities, multiplici florum varietate superbit; aut in
montibus ultra nubium tractum exporrectis, opibusque refertis; sive in
amnibus, ab aestuosa India ad perpetuas nives aeternamque glaciem
decurrentibus; denique in variis iisque vastissimis maribus, quae plenos
mirabilium Dei operum fluctus sub Elisabetae sceptro devolvunt? Quod tandem
hospitium securius reperire possunt Musae, quam longe lateque patens Russiae
Imperium, Providentia Augustae ab armorum strepitu remotum, et invictissimo
exercitu Illius praemunitum? Quam amplum beneficium ab hac Augustae
munificentia universus terrarum orbis accipiet! Quam exoptatissima prosperitas
vestra, Russiaci juvenes, qui tanta liberalitate Illius sustentati
jucundissimis studiis operam tribuitis! conside-rate futuram prosperitatem
vestram; animos ' venerabundi ad id