lomonosov-ps09

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 9 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 9
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ
стр. 16


Qua vero ratione Laboratorium condendum et operationes instituendas esse censeam, sequentibus proponitur.

 

1

Laboratorium ipsum cum conclavi et foco ex lateribus debet exstrui, eo modo, ut apposita hic delineatio fundamentalis ostendit, ubi simul numerus et dispositio furnorum ob oculos ponitur.

 

2

Professor Chymiae praesto debet esse, ubi operationes Chy-micae peragendae sunt. Quae quoniam saepenumero per dies durant, ideo necesse est, ut domus illius sit juncta Laboratorio Chymico. Ea vero ut sit tuta ab ignis injuria, qui in Labora­torio etiam noctu non raro erit fovendus, ideo ipsam etiam domum e lateribus aedificandam esse censeo.

 

3

Sumptus ad exstruendum Laboratorium et domum atque ad compirandas primum materias Chymicas et instrumenta neces-sarios in litteris petitoriis determinandos non esse, sed omnem aedificandi curam Architecto cedendam judico, ne quid moles-tum in reddendis in posterum rationibus, Academicis obtingat.

 

4

In instituendis operationibus Chymicis oportebit: 1) Corpora naturalia et arte producta, quae chymico examini subjici solent, diligenter depurare. 2) Mixtionem eorum per synthesim et ana-lysim indagare. 3) Per combinationem variorum corporum nova producta quaerere. 4) Experimenta alias instituta, quorum suc-cessus adhuc dubii sunt, cum debita attentione repetere. 5) Instrumenta Physica, quae ad Chymicas operationes appli-cari possunt, circumspecte adhibere, applicari autem ea posse per institutas solutiones in vacuo didicimus.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика