lomonosov-ps10

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 10 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 10
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА
стр. 90


quemadmodum in omnibus rebus gravioribus bonoque publico ex voto successuris requiritur, ut firmissimis fundamentis positis totum systema tantae molis superstruant. Alias enim omnia lubrica et incerta nutabunt, imo nondum absolute opere ruinam minabuntur. Istius modi fundamenta continentur in se-quentibus capitulis.

1. Statum et leges academicas condendo, curandum est
ut omnia manere possint inconcussa per saecula quocunque tem-
pore et circumstantiis durabilia. Hinc cavenda et expungenda
sunt ea, quae in praeterito et praesenti statu Academiae bo-
nis successibus noxia scientiarum per experientiam cognita ha-
bentur.

2.     Ante oculos habenda sunt statuta exterarum Acade-miarum, quae jam per plurimos annos florentissimo statu vigent, tanquam optima exempla, atque quidquid commodum et fructuosum est, in usum nostrae adaptandum, exclusis eis, quae cum reliquis fmperii Russiaci statutis minus consen-tiunt.

3.     Pervidendum est ut Academicorum reliquorumque erudi-torum et discentium numerus ponatur fixus, sufficiens, nec ta­rnen sumptibus pro Academia destinatis onerosus; promovendis scientiarum progressibus idoneus.

4.     Ubique in distribuendis officiis et condendis legibus in-terponendus est inter socios superiores et subalternos continuus nexus, ut singuli singulis, quantum fieri potest, sint quodam-modo necessarii, quo factum erit, ut et pares praesertim pro­ceres Academici vivant in amico consortio, exerceant in subal­ternos legitimam potestatem: hi vero debito modo morem illis gerant. Id vero ultra optimos scientiarum successus, quam plu-rimum potest ad conciliandam gratiam et auctoritatem Acade­miae in republica.

5.     Ut bonorum probitas atque diligentia sua habeat praemia, malorum vero cohibeatur perversitas atque desidia excutiatur,

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика