lomonosov-ps10

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 10 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 10
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА
стр. 99


фіі in his studiis majores fecit profectus; singulari prae-mio remunerandi, non secus ac secretarius academicus, oeco-nomus, bibliothecarius ejusque vicarius ex numero adjuncto-jrum.

Praeter praesentium seu actualium membrorum Academiae scientiarum collegium adjumento et ornamento illustris hujus so-^ietatis sint, necesse est, membra exterarum regionum honora-ria, quorum numerus determinandus non est; sed prout dignitas et merita commendabunt, associentur. Verum qui stipendio aca-demico frui possint sodales exteri decem eligendi sunt, in di-versis regionibus, et quidem in Germania et in Gallia bini, in Anglia, Italia, Hispania aut Portugallia, Polonia, vel Suecia, Hollandia, China singuli.

Insuper correspondentium ut nunc usu venit, numerus deter­minandus non est, sed pro commoditate commercii litterarii ip-sorumque navitate eligi possunt, portatorio litterarum immunes, quod ex aerario Academico numerandum erit.

His igitur capitibus scientiarum Academia amplificata atque ornata non nomine duntaxat, verum etiam inclytis factis et vera utilitate publica illustre nomen per orbem Universum merebitur ad gloriam Russiaci imperii ejusque Autocratorum concessu-rum.

 

 

§ 8

 

Universitas Petropolitana, amica imo germana soror scientia­rum Academiae in unum corpus atque animam conflata, com-muni consensu usumfructum Patriae latura ita instauranda cen-setur.

Ad evitandam entium multiplicationem sine necessitate, ad minuendos sumptus, ad augenda Academicorum salaria et exci" tandum eruditorum Studium, eligendi et constituendi sunt pro-iessores in Universitate ex Academicorum coetu, qui studiosam juventutem praelectionibus publicis atque privatis instituant; ipsi,

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика