lomonosov-ps10

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 10 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 10
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА
стр. 98


Ііо illos contuentibus, et repulsam intentantibus; non denique res] peregrinae, a Musarum consortio alienae, turbant eorum tranquillitatem. Nonne igitur manifestum est cancellariam Aca­demiae scientiarum esse non solum supervacaneam, verum etiam onerosam; atque adeo a genuina scientiarum sede abrogandam; tota denique auctoritas atque potestas rerum in reliquis parti­bus illius gerendanim in conventum professorum conferenda, moderatore praeside Academiae, cui primaria sedes in hoc reve-rendo coetu figenda est. Majorem curam cancellariae in res а Musis abhorrentes adhibitam, quam in ipsa Musarum commoda clarissime omnium ostendunt profusius adhibiti sumptus ex ae-rario Academico contra leges Academicas ipsamque aequita-tem.

§ 7

Remotis ab consortio Academiae notatis partibus illius Aca­demia constituenda est ex sufficienti eruditorum numero, qui jam in excolendis scientiis eos fecerunt progressus, ut non so­lum cognita discentibus communicare, verum etiam quae non-dum patent, scrutari et eruere valeant. Numerus autem virorum litteris consecratorum qui sine defectu atque excessu, omnium scientiarum et doctrinarum pensa aequali ratione perficiant, hic statui potest, in tres classes divisus, nempe in mathematicam, physicam et historicam, quarum primam geometra, astronomus, geographus et mechanicus; alteram physicus, chymicus, anato-micus et botanicus; tertiam historicus, jurisconsultus, antiqua-rius atque linguarum orientalium peritus ornabunt. Ad singulas classes accedet Academicus extraordinarius, singulis ordinär iis adsociabitur adjunctus. Numerus ergo Academicorum ordinario-rum atque extraordinariorum nec non adjunctorum constabit ex septem et viginti capitibus. Notandum vero hic est rei metal-licae peritum Semper requiri in chymiae vel historiae na­turali addicto, ut physiologum in anatomico vel physico. Phy-losophum, oratorem, poetam quemcunque Academicorum,

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика