lomonosov-ps10

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 10 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 10
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА
стр. 430


non obscure colligi potest, densitatem materiae prope eandem Ulis inesse. Ejusmodi sunt aurum et aqua inter se comparata. Quamvis enim haec vicesies fere specifice levior est illo; nihilo-minus tarnen haud obscuris indiciis prodit se eadem, qua illud, densitate materiae gaudere: praesertim cum vi externa, quanta-cunque adhibeatur, nequaquam in minus volumen se cogi patia­tur, non aliter quam ipsum aurum. Unde maxime probabile, ac paene extra omne dubium positum est, particulas aquae mate­riae cohaerentis immediate se mutuo contingere (interlabens enim materia, si qua inter cohaerentis particulas esset, vel levissimae pressioni cederet) adeoque in densissimo fere situ constitutas esse. Porro diversa magnitudo particularum et pororum in diver-sis corporibus ad comparandam diversam densitatem materiae nihil conferre potest, si in singulis eadem figura particularum, idemque earum situs ponatur; restat igitur, ut ad solam figurae diversitatem refugiämus, si densitatem materiae corporum pon­deri eorundem proportionalem esse asserere velimus. Ad fingen-dam materiam summe densam in corporibus nulla figura corpu-sculis aptior tribui potest cubica. Sint igitur particulae auri ejusmodi figura praeditae, quamvis ejus pori ipsi aquae, etiam salinis particulis oneratae, patentes, et flexilis adeo natura hujus metalli id concedere prohibeant. Sed in quamnam figuram aquae particulas effingemus? Si ex solidis globulis eam constare po-nemus (quod non solum aquae, sed etiam omnium corporum naturalium atomis convenientissimum esse judico), erit densitas materiae in auro dupla circiter, non vigecupla. Sin vero in quo-libet globulo cavitatem fingemus, quae solida ejus crusta decies sit major, ita ut cava et sphaerica corpuscula aquae ad cubica et solida auri sint ratione densitatis materiae illius fere ut 1 ad 20; erit crassicies crustae corpusculorum aquae, ad diametrum cavi-tatis eorundem ut 1 ad 60 circiter. Quo posito, aqua constabit ex bullulis gracillimis, quae vix vel levissimae pressioni resi-stant" cum tarnen aqua ingenti vi adacta, strictissimos metallo­rum porös penetret potius, quam vel tantillum volumini suo detrahi patiatur; et аёге vi frigoris, cum aqua in glaciem abit,

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика