lomonosov-ps10

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 10 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 10
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА
стр. 506


Petro Magno Imperator! ad 19 Decembris habendum urget, quem conscribere festino. Praeterea movet me censorum insolentia, qui meditationes meas, Tuo gravissimo judicio probatas atque laudatas undique Theonino dente dilaniare con-tendunt. Et enim non Tibi, vir perspicacissime, ignotum esse puto Lipsiensem editorem Commentariorum de rebus in scientia naturali et Medicina gestis, non tarn veritatis studio, quam ma-levolo animo lucubrationes meas aggressum fuisse, et male in-tellectas pejus proscidisse. Malitiae et stuporis illius luculen-tissimam demonstrationem Tibi, Vir acutissime, expendendam mitto, simulque officiosissime obsecror, ut quemadmodum domi in Patria mea singulari benevolentia mihi succurrere voluisti; ita quoque foris defendere me et protegere non graveris. Nam exemplo dicti superius censoris moti atque incitati sunt plures alii, et furiosum impetum in me fecerunt. Scilicet Fogel quidam in Bibliotheca sua Medica, Conditor Ephemeridum Hamburgen-sium (des Hamburgischen Magasins) item Arnold nonnemo Erlan-gae, cuifaventemcensuram in novis litterariis Hamburgensibus nu-perrime legi. Quibus omnibus со nsideratis non sine ratione suspi-cor latere hic anguem in herba, et cujusdam mihi infensissimi inimici malo dolo tarn iniquas tamque injuriosas cavillationes publice moveri. Si igitur, Vir humanissime, opem mihi ferre non fueris dedignatus, modum, quo id perficiatur, hunc conve-nientissimum esse arbitror, ut refutationes hic appositas (quae pro Tuo arbitrio immutandae traduntur et forsan emolliendae) in Universitate aliqua studiosus publice defendat (sicut contra me Erlangiae ab Arnoldo disputatum est) impressam; quae tan­dem contra inimicorum impetum in actis eruditorum recenseri poterit. Sumptus typographo abunde soluturum me promitto. Caeterum potest haec mea defensio in forma programmatis edi, alterius nomine. Interea moneo hoc propositum meum nemini hic esse notum nec cosnitum futurum- auamobrem etiam Те Vir celeberrime orecor ut id tacito modo f iat. i Nam equidem hic etiam non

leves auctores tantae ignominiae meae suboleo. Hoc beneficium tuum erit aeternum pio-nus amicititae nostrae

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика