lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 195


lam с et cum ea in idem punctum coincidit, continget etiam parti­culam a et cum ea in idem punctum coincidet. Et sie reliquae omnes particulae contingent particulam a et cum ea in idem punctum coincident. Ex his elucet particulas insensibiles physicas minus extensas in contactu constitutas nihil extensi producere, hoc est nullum corpus constituere posse (§ 5). In casu posteriore, ubi particulae insensibiles physicae corpora constituentes mutuo contactu carere supponuntur, inter proximas particulas a et b dabitur spatium (per hypoth. ), quod licet sit maxime exiguum erit tarnen extensum. Quoniam vero extensum ratione inextensi est infinite magnum (§ 47), unde inter particulas a et b constitui poterit numerus infinite magnus particularum minus extensarum, ut et inter particulas b et с, с et d etc. ; adeoque in determinata extensione cujuslibet corporis ex particulis minus extensis sine mutuo earum contactu compositi collocari poterit infinitus nume­rus corporum ejusdem extensionis, hoc est, corpora erunt compe-netrabilia. Quoniam autem uterque casus pugnat cum essentia corporum (§ 5), quamobrem fieri nequit, ut particulae corporum insensibiles physicae sint minus extensae, hoc est corpora constant ex particulis insensibiübus physicis extensis. Q. e. d.

 

 

 

 

 

 

 

Scholium

§ 56. In casu posteriore aliquis forte tribuet particulis inexten-sis vim aliquam centrifugam, qua reliquae particulae ad determi-natam distantiam ab Ulis arceantur. Verum tarnen vis centrifuga iis tantum adscribi potest, quae motu centrali rotantur, cum vero partes minus extensae superficiem a centro distinetam habere non possint, igitur nec motu centrali moveri, nec vim centrifugam in alias particulas exercere queunt. Porro nulla particula potest repel­

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика