lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 167


intellecta, quid sibi non fingere coguntur ii, qui ex natura mini-morum corpusculorum, qualitates corporum particulares expli-care aggrediuntur. Non pauca sane, quae inter se pugnant, in uno eodemque corpore posita, etiam apud cordatos viros legere contingit, at quae ab ingeniosissima naturae simlicitate abhor-rent, plurima. Mihi equidem in usu evenit, ut, post consumptam omnem curam in confingendis corpusculorum figuris, quae et explicandis qualitatibus corporum particularibus convenirent, et receptae Uli in Physicam thesi non officerent, me omni laboris industriaeque fructu privari intellexerim. Longum esset enume-rare singula, quae obstant, quo minus materiam corporum ubique eorum ponderi proportionalem esse agnoscere possim; quamobrem nonnulla, quae majoris momenti mihi visa sunt, pro-pono; et primo quidem dari corpora specifica gravitate maxime discrepantia, ejusmodi tarnen qualitatibus praedita, ex quibus non obscure colligi potest, densitatem materiae prope eandem illis inesse. Ejusmodi sunt aurum et aqua inter se comparata. Quamvis enim haec vicesies fere specifice levior est illo; nihilo- minus tarnen haud obscuris indiciis prodit se eadem, qua illud, densitate materiae gaudere: praesertim cum vi externa, quan-tacunque adhibeatur, nequaquam in minus volumen se cogi patiatur, non aliter quam ipsum aurum. Unde maxime probabile, ac paene extra omne dubium positum est, particulas aquae mate­riae cohaerentis immediate se mutuo contingere (interlabens enim materia, si qua inter cohaerentis particulas esset, vel levissimae pressioni cederet) adeoque in densissimo fere situ con-stitutas esse. Porro diversa magnitudo particularum et pororum in diversis corporibus ad comparandam diversam densitatem materiae nihil conferre potest, si in singulis eadem figura parti­cularum, idemque earum situs ponatur; restat igitur, ut ad solam figurae diversitatem refugiamus, si densitatem materiae corpo­rum ponderi eorundem proportionalem esse asserere velimus. Ad fingendam materiam summe densam in corporibus nulla

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика