lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 169


figura corpusculis aptior tribui potest cubica. Sint igitur parti­culae auri ejusmodi figura praeditae, quamvis ejus pori ipsi aquae, etiam salinis particulis oneratae, patentes, et flexilis adeo natura hujus metalli id concedere prohibeant. Sed in quamnam figuram aquae particulas effingemus? Si ex solidis globulis eam constare ponemus (quod non solum aquae sed etiam omnium corporum naturalium atomis convenientissimum esse judico) erit densitas materiae in auro dupla circiter, non vigecupla. Siu vero in quolibet globulo cavitatem fingemus, quae solida ejus crusta decies sit major, ita ut cava et sphaerica corpuscula aquae ad cubica et solida auri sint ratione densitatis materiae illius fere ut 1 ad 20; erit crassicies crustae corpusculorum aquae ad diametrum cavitatis eorundem ut 1 ad 60 circiter. Quo posito, aqua constabit ex bullulis gracillimis, quae vix vel levissimae pressioni resistant; cum tarnen aqua ingenti vi adacta, strictissimos metallorum porös penetret potius, quam vel tantillum volumini suo detrahi patiatur; et aere vi frigoris, cum aqua in glaciem abit, ex poris ejus in bullas congregato, stupendoque elatere urgente solidissima bombarda rumpatur potius, quam illa spacium de suo cedat. Melius equidem firmi-tati eorum naturam providisse reor, quae tantis viribus oppo-situra erat. Sed ista uni et alteri qualitati aquae non conveniunt; at reliquae figurarum species, quaecunque in favorem theseos, in dubium hic vocatae, fingi possunt, ineptissimae sunt, cum etiam pelluciditati, volubilitati et omnibus fere aquae qualitati-bus sunt maxime incongruae. Si itaque aquae particulas ob invictam firmitatem solidas, ob volubilitatem sphaericas poni-mus; in ipsa autem ut in auro situm illarum densissimum esse ex monitis superius concludimus; tum profecto densitatem mate­riae in auro et in aqua haud multum discrepare inficiandum non

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика