lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 173


necessarium esse arbitror. Et primo quidem, si mera vis attra-hendi in corporibus datur, ad motum producendum illis ingene-rata sit, necesse est. Verum et impulsione motum in corporibus produci omnibus manifestum est. Erunt ergo ad eundem effec-tum producendum duae causae in rerum natura constitutae et quidem secum pugnantes: quid enim magis contrarium esse potest merae attractioni quam pura impulsio? Caeterum a con-trariis causis contrarios effectus produci nemo ibit inficias. (Ne quis tarnen exempla apparenter urgentia contra haec ponat, ex. gr. animalia aestu pariter ac frigore necari. Causas enim hic non intelligo remotas, quae dari possunt plurimae, sed proxi-mam, quae cujusvis effectus debet esse unica, ut mortis cessa-tio motus sanguinis). Quamobrem si mera attractio motum in corporibus producit: quietis ergo causa erit impulsio; quod falsum est: quia impulsio motum in corporibus revera excitat; adeoque attractio nullum; hoc est nulla datur. Denique ponamus vim attractricem meram in corporibus dari; tum corpus A attra-hit aliud corpus B, hoc est illud movet sine ulla impulsione. Unde opus non est, ut corpus A impingat in corpus B, adeoque nec ut versus idem moveatur necesse est; et cum reliqui motus ejus secundum quamcunque directionem aliam ad movendum cor­pus В nil conferre possunt: sequitur ergo corpus A in absoluta quiete positum movere posse corpus B. Ho[c] autem movebitur versus corpus A; accedet igitur illi novum aliquid, hoc est motus versus corpus A qui ante in eo non fuit. Omnes autem quae in rerum natura' contingunt, mutationes ita sunt com-paratae, ut si quid alicui rei accedit, id alteri derogetur.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика