lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 175


Sic quantum alicui corpori materiae additur, tantumdem dece-dit alteri, quot horas somno impendo, totidem vigiliae detraho. etc. Quae naturae lex cum sit universalis, ideo etiam ad regulas motus extenditur: corpus enim, quod impulsione ad motum excitat aliud, tantum de suo amittit, quantum alteri a se moto impertit. Igitur vi hujus legis motus, qui versus corpus A cor­pori В accedit, detrahitur ei, a quo corpus В motum illum acquirit, hoc est corpori A. Sed cum nulli corpori detrahi po­test id, quod non habet, necesse igitur est, ut corpus A mo- veatur, si attrahit corpus B, adeoque corpus A in absoluta quiete positum non potest movere aliud corpus B, quod supe-rius probatis contradicit. Idcirco aut attractio mera locum in rerum natura non habet, aut simul idem esse et non esse absur­dum non est. Ego prius amplector, posterius eis relinquo, qui omnia fere phaenbmena unico vocabulo explicare gaudent. Cae-terum si instituti ratio permitteret ipsos adire fontes, unde attractio ad naturam corporum derivatur, et scientiam natura­len inundat; liquidior reddi posset, quae hic asseritur, veritas. Verum id ad peculiarem tractationem reservo. Quoniam itaque attractio mera nulla esse potest; sequitur gravitatem corporum sensibilium ab impulsione proficisci, adeoque dari materiam, quae illa versus Centrum telluris urget. Gravium autem corpo­rum etiam minimae particulae sunt graves, unde materiam gra-vificam agere etiam in minimas particulas, porös angustissimos penetrare liberrime, atque adeo fluidissimam esse debere, mani­festum est. Haec autem materia in particulas corporum agere nequit, nisi in illas impingat, impingere autem non potest, quin illae resistant, hoc est opponant latera sua illi impervia. Hinc.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика