lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 284


accedit, quam acetum; adde quod* olfactus sensum non aliter ac nitri spiritus alcohole dulcificatus afficiat, quod in aceto non observatur. Quoniam autem cum acido illo spiritu etiam vino-sus spiritus separatur; apparet igitur acidum nitri spiritum, b in plantis natum, per fermentationem ab illis separari, cum vinoso spiritu uniri, et si nullum aptum medium ad ipsum capien-dum° praesto est, cum eodem in auras abire.

 

 

 

§ 38

* Зачеркнуто odore suo.

ь Зачеркнуто qui in planta delitescere solet. с Зачеркнуто adhibetur. i Зачеркнуто dubium sane.


Vegetabilia, quae ad componendos cumulos nitriferos con-currunt (§ 27) cum animali materia mixta, destruuntur. Id autem haud unquam effici potest, nisi fermentatio praecedat, quae, quamvis lenis plerumque sit atque insensibilis, absolvi tarnen prorsus nequit, nisi omnia, quae paragrapho superiore monuimus, subsequantur. Fatiscente igitur per fermentationem materia ve-getabili, spiritus nitri, vinoso sociatus, in auras aufugere tentat. Sed, cum ubique fere in alcalinum salem volatilem, ex animali substantia (§ 35) putrefacta natum, sibique ob vicinitatem obvium incurrat, fit, ut eo irretitus haereat. Interim vinosum phlogiston, antea illi sociatum, cum pinguedine animali, ab alcali nondum excussa, avide conjungitur (per fund. 2), et sie acidum nitri, ab ea relictum, purum cum puro alcali simul a pinguedine liberato, aretius copulatur. Quae omnia cum ita fiant, necesse est, 4satis profecto elucere censemus, acidum nitri, in plantis massae nitriferae additis natum et putrefactione ab illis separatum, cum urinoso alcali in nitrum volatile in cumulis nitri-feris concrescere.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика