lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 339


distantiarum а centro telluris aequale р : 4 et materia propter eandem rationem cum pondere aequalis m:4, per hypothesim; erit ergo m = m:4, hoc est totum erit aequale suae parti, adeoque idem non erit sibimet ipsi aequale. Verum quidem est dictam et hucusque receptam hypothesim usurpari posse in Mechanica communi, quae circa corpora magna et palpabilia versatur sine errandi periculo, cum resistentiae et ponderis ratio in spatio non nimis magno non turbetur sensibiliter. Verum tarnen in explicandis phaenomenis, quae a minimis corporum naturalium proficiscuntur, non temere admittenda esse videtur. Quae enim in Physicorum scriptis non finguntur corpusculorum figurae, praesertim ut supradictae hypothesi satis fiat. Non pauca sane, quae ab ingeniosissima naturae simplicitate abhor-rent, et non raro inter se pugnant, quae in uno eodemque cor­pore supposita leguntur.

8 Переправлено из veritate receptae illius hypotheseos.


 

 

 

Hanc dubitationem exemplis illustrare non hic erit incongruum. Dantur corpora specifica gravitate maxime discrepantia, ejusmodi 'amen qualitatibus praedita, ex quibus magna aboritur dubitatio de recepta illa hypothesi. " Ejusmodi sunt aurum et aqua inter se comparata. Quamvis enim haec fere vi^esies specifice levior est illo, nulla tarnen vi externa, quantacunque adhibeatur, in minus volumen cogitur. Hinc maxime probabile est, particulas aquae materiae cohaerentis immediate se mutuo contingere; interlabens enim materia, si qua inter contactum particularum materiae cohae­rentis esset, vel levissimae pressioni cederet. Ex his autem sequi­tur, situm utriusque corporis esse densissimum. Hinc igitur ad magnitudinem aut figuram corpusculorum variam refugiendum est ad hypothesim salvandam. Magnitudinis varietates nil con-ferre possunt ad diversam densitatem corporum producendam, si idem est particularum in utroque situs, eadem figura. Nam

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика