lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 345


Non tarnen morabimur eos, qui gravitatem corporum inter essentialia eorum attributa numerant, ideoque nec in causam ejus inquirendum esse putant, sed absjue omni dubio cum om­nem motum atque tendentiam secundum quamcunque directio-nem in genere, tum etiam gravitatem, quae species est, a corpore abesse, salva ejus essentia posse statuimus, non secus ac illam quantitatem motus, quae ex incrementis celeritatis cadentium corporum enascitur. Cum itaque ratio sufficiens adesse debeat, cur sensibilia corpora potius tendant versus centrum telluris, quam non tendant, idcirco oportet, ut in gravitatis causam inquiramus. Eam vero vel ex impulsione vel ex attractione corporum mutuo proficisci necesse est. Impulsione corpora moveri nemo dubitat; mera autem attractio in quaestione versa-tur, nec valida satis argumenta desunt, quae eam ex rerum natura removent. Et primo quidem si mera vis attractiva in corporibus datur, ad motum producendum illis ingenerata sit necesse est; verum et impulsione motum in corporibus produci omnibus manifestum est: erunt ergo ad eundem effectum pro­ducendum duae causae in rerum natura constitutae et quidem secum pugnantes. Quid enim magis contrarium esse potest me-rae attractioni, quam pura impulsio? Caeterum a contrariis causis proximis contrarius etiam effectus produci nemo ibit in-ficias (ne quis tarnen exempla apparenter urgentia contra haec ponat: ex. gr. animalia aestu pariter ac frigore necari: causas enim hic non intelligo remotas, quae dari possunt plurimae, sed proximam, quae cujusvis effectus debet esse unica, ut mor­tis causa proxima cessatio motus sanguinis et reliquorum humo-in corpore animali). Quamobrem si mera attractio motum

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика