lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 347


in corporibus excitat; quietis ergo causa erit impulsio, quod falsum est; quia impulsio motum in corporibus revera excitat, adeoque attractio nullum, hoc est nulla datur. Denique pona­mus vim attractivam meram in corporibus dari; tum corpus А attrahit aliud corpus B, hoc est illud movet sine ulla impul­sione, unde opus non est, ut corpus A impingat in corpus B, adeoque nec, ut idem versus moveatur, necesse est. Et cum reliqui motus ejus secundum directionem quamcunque ad mo, vendum corpus В nil conferre possunt; sequitur ergo corpus А in absoluta quiete positum movere posse corpus B, hoc autem movebitur versus corpus A. Accedet igitur Uli novum aliquid, hoc est motus versus corpus A, qui ante in eo non fuit. Om­nes autem, quae in rerum natura contingunt, mutationes ita sunt comparatae, ut si quid alicui rei accedit, id alteri derogatur. Sic quantum alicui corpori materiae additur, tantum decedit alteri, quot horas somno impendo, totidem vigiliae detraho etc. ; quae naturae lex cum sit universalis, ideo etiam ad las motus extenditur, corpus enim, quod impulsione ad motum excitat aliud, tantum de suo amittit, quantum alteri a se moto impertit. Igitur vi hujus legis, motus, qui versus corpus A cor­pori В accedit, detrahitur ei, a quo corpus В motum illum ac-quirit, hoc est corpori A. Sed cum nulli corpori detrahi potest id, quod non habet; necesse igitur est, ut corpus A moveatur, cum attrahit corpus B. Sed quia ex superius demonstratis patet, corpus A posse esse in quiete, cum attrahit corpus B, adeoque idem simul esse et non esse, absurdum non erit. Quoniam itaque attractio mera nulla esse potest, sequitur gra-vitatem impulsione produci oportere, adeoque dari materiam­

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика