lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 365


igitur illi novum aliquid, hoc est motus ad corpus A, qui ante in Üb non fuit. Omnes autem, quae in rerum natura contingunt mutationes, ita sunt comparatae, ut si quid alicui rei accedit, . id alteri derogetur. Sic quantum alicui corpori materiae additur, tantundem decedit alteri. Quot horas somno impendo, totidem vigiliis detraho. Quae naturae lex cum sit universalis; idcirco etiam ad regulas motus extenditur: corpus enim, quod ad motum excitat aliud, tantum de suo amittit, quantum alteri a se moto impertit. Igitur vi hujus legis, motus, qui corpori В accedit, detrahitur ei, a quo corpus В motum illum acquirit: hoc est, corpori A. Sed cum nulli detrahi potest id, quod non habet: necesse igitur est, ut corpus A moveatur, cum attrahit corpus B. At ex superioribus patet, corpus A posse esse in quiete, cum attrahit corpus B. Esse ergo poterit corpus A in motu et in quiete simul. Quae cum sint contradictoria: attractio mera nullum habet locum in rerum natura.

 

 

 

 

 

 

 

§ 5

Hinc autem sequitur corpuscula, ex quibus corpora sensibilia constant, per impulsionem, aut quod magis proprie dicendum est, per compressionem cohaerere, urgente quadam materia. fluida, ex planis contactus illorum exclusa. Quibus ita compara-tis, videndum et decidendum nobis incumbit, cujus modi sint latera contactus corpusculorum cohaerentium. Deinde explicanda erit breviter natura solidi et fluidi.

§ 6

Hic autem a me forte quis quaeret, ut rationem reddam, qua materia aut quo modo comprimantur ad cohaerendum ipsae

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика