lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 184


Quae quidem ab omni aevo excolenda existimatur; nostra tarnen tempestate omnem moverunt lapidem viri in astronomia et scien-tia navigandi peritissimi, quo jam res eo deducta est, ut multa, quae ante hac inaccessa esse viderentur, nunc superata et plana spectentur, cum fructu in usum vocentur. Id autem honoris et utilitatis inde praecipue nostris saeculis obtigit, quod promissa a principibus amplissima praemia omnem attentionem eruditorum et artificum excitarint. Quamvis itaque actum egisse videri pos-sim, si quid tantis productis superaddere tentaverim; nihilominus tarnen feci, quod solent metallicarum scrutatores venarum, qui praeter omnem veri similitudinem quandoque dulci spe aluntur; nec tarnen Semper ea frustrantur. Idcirco omni dubio deposito, quid quid hac in re cogitavi, inveni, produxi, depromam.

 

 

 

Duobus, ut notum est, et quidem inter se diversis modis situs navium supra mari quaeri solet. Primo latitudo ex altitu-dine alicujus sideris, longitudo vero per comparationem tempo-ris in meridiano navis inventi cum tempore meridiani primi. Secundo quum per directionem navis hixta ductum acus magne-ticae, perque celeritatem funiculo dromometrico, aut numero, magnitudine et dispositione velorum indicatam longitudo simul et latitudo loci, ubi versatur navis, aestimatur.

 

Prior methodus sereno tantum coelo, posterior omni tempe­state in usum adhiberi potest. Utraque autem quot et quantis prematur difficultatibus, Ulis plus satis innotuit, qui in modis ad amoliendas illas inveniendis ingenii vires sui experti, quique in usum vocare easdem annisi aunt. Singulas hic brevi persequor, ut ipsius opusculi ordo, successusque mei hac in re quanticunque sint, distinctius ob oculos ponantur.

 

Suda tempestate solet, ut dictum est, inprimis quaeri loci latitudo ex altitudine siderum supra horizontem; deinde ex diversa

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика