ut quando inclinante
puppi recedet A ad D; tum uncus К pre-hendat dentes rotae
C, et recedendo aba D tot gradus deducat a
situ pristino, quot recedebat ab obstaculo gg. Sic singulo-rum
fluctuum gradus mensurabuntur singulis recessibus penduli. Rota H indicabit
periodos
rotae C, atque adeo cognosci poterit dato tempore, quot gradus
efficiunt omnes fluctus simul sumti.
§ 47
Ubi haec
fiunt, pendulum
A quolibet accessu ad
obstacu-lum gg trudit clavum i, qui non ultra per
foramen moveri potest, quam ut unum duntaxat dentem rotae M prehendat, et ope
elateris e recedere coactus rotam movet, cujus reditum prohibet clavus
contrarius p. Periodos hujus rotae
notat rota alia N. Adeo igitur hac ratione constabit numerus fluctuum et
graduum summa in eodem tempore ex oscillatione navis pro-fecta, ejusdem
instrumenti efficacia.
§ 48
Data igitur summa
graduum dividatur in numerum fluctuum; quotus erit communis fluctuationis
maximus angulus ad hori-zontem. Quo cognito, linea curva cum arcu spherae
terrestris, qui est via navis, comparari et vera mensura itineris elici
poterit.
Quo autem modo id fieri debeat, non indignum esse videtur thema, quod
ingeniosissimis nostrae tempestatis mathematicis elaborandum proponatur.
a В
подлиннике ошибочно ad