lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 320


secus ас inclinatio verae semitae Veneris ad eclipticam, quae, quamvis 3°22' in se comprehendit, nihilominus tarnen ab Ephe-meridum conditoribus omitti non solet, imo angulus inclinationis major vero exhibetur pro ipsis quoque astronomis lectoribus. 4) Schema secundum publicavit Clarissimus Aepinus auctore aut saltem loco, unde ad nos missum est, non nominato, quasi sua propria industria descriptum. Praeterea quaedam, quae in originali notatu digna exstant, omisit, eoque ipsum mutilum red-didit. 5) Denique cum astronomi in Sibiriam ex Academia nostra ad observandum celebre illud phaenomenon miltantur, necessa-rium erat, ut propter curiosos ibi spectatores ipsis quoque observatoribus haud contemnendam apparentem semitam Vene­ris exhiberet, quae eo erit notabilior, quod majorem quam hic prae se feret curvedinem locusque ingressus respectu horizontis erit alius, quam Petropoli apparebit. Quae cum ita sint, frustra Clarissimus Aepinus profert in Conventu Academico procaces illas querelas iisque menda sua delere satagit, imo vero tran-quillitatem musarum ultra turbare non desistit. Ego vero non solum, quae de libello illius et ubi dixi, lubenter fatear. Etenim cum omnia scientifica meae inspectioni sint mandata in corpore Academico, Clarissimus vero Aepinus me inscio libellum edidit: idcirco in Cancellaria conquestus sum, et cum de errore aliquo ibi commisso audiveram, et ipse quamquam alio modo, quam diceretur, deprehendi, Collegis meis indicavi. Hocne igitur injuria factum esse queri potest Clarissimus Aepinus, qui osoribus meis nuper instigatus Academicos quosdam sollicitavit, ut contra rem meam venirent, justum esse censebit? Multa praetereo. Claris-simum autem Aepinum rogatum esse velim, ut haec mea scripta aequo animo perpendat, et tandem inimicitias serere et rixas excitare desinat, memor: 1) merita mea in patria et in orbe

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика