lomonosov-ps08

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 8 ПОЭЗИЯ, ОРАТОРСКАЯ ПРОЗА, НАДПИСИ

 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 8
ПОЭЗИЯ, ОРАТОРСКАЯ ПРОЗА, НАДПИСИ
стр. 266


Augustae magnanimitas tanta est, ut etiam ultra vastissimi Russiarum Imperii fines ad exteras gentes exundet. Victa est Suecia Illius armis, sed magis victa magnanimitate Ejusdem; stupet invictissimum Illius exercitum, sed magis suspicit generosam animi excelsitatem. Quando- quidem acceptis tot commodis totque praerogativis invictissima Prin-ceps cum victis penitus pacem componit, vel, ut verius dicam, veniam temerariis tribuit. Qui omnem hostium exercitum victum comprehen-sumque, et ex arbitrio suo pendentem tenet, ac ipsum belli impetu perculsum atque prostratum, attollit, nonne is culpam potius remit­iere, quam pacem componere dicendus est? Sed longius progreditur praeclara haec Principis nostrae virtus, magis illustre exemplum mag-nanimitatis exhibet Russiaca Herois. Etenim non solum data hosti-bus impunitate, tranquillissimam pacem et subactas ante armis suis eorum terras illis restituit, verum etiam eadem arma ad ipsos propug-nandos extendit; reprimit ingruens illis novum bellum, atque firmata regni haereditate, asserit eorum libertatem. His perpensis, considerato-que f lorentissimo statu Russiaci Imperii, et ubertate amplissimae Patriae nostrae, perspectaque lenitate, qua clementissima Princeps nostra tot adorantes Ipsam populos moderatur, num etiam existimatis, finitimae gentes, generosum Illius animum ad vindicandas sibi alienas terras esse pronum? Inviasne paludes concupiscet, quae tot longe lateque patentes fertilissimos campos possidet ^ torpentiumne stagnorum desi-derio afficietur, quae super tot amnes, vastissimo Nilo ampliores, uberrimis undis in obedientia Illius profluentes, sceptrum suum exten­dit? et quae in terris lacte et melle affluentibus dominatur, rupesne et saxa sterilia requiret? Quamvis enim strenuissimum Russorum exer-citum ad arma capienda procinctum, classemque ad frangendos Bal-ticos fluctus instructam esse, omnem denique militiae äppära tum adornari non ignoratis eo tarnen non bellum cuiquam comparari, sed securitati nostrae a sapientissima Elisabeta provideri intelligite Peritus nauta non furentibus solum fluctibus et procellis, verum etiam, cum mitissimum coelum sit vigilat firmat armamenta, ' vela expedit! observat sidera coeli viciss'itudines' animadvertit in d stantiam litto'

, IU Co ,

romnutatione inauirit nertentat altum maris et scooulorum fraudem evitare curat. Simili ratione sapientissima Elisabeta

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
Путин поприветствовал участников юбилейного ММКФ
Президент России Владимир Путин поприветствовал участников и гостей 40-го Московского международного кинофестиваля.
Оркестр Мариинского театра дал благотворительный концерт в Кемерове
В Кемерове прошел благотворительный концерт в память о жертвах пожара в торговом центре «Зимняя вишня».
Группа ABBA воссоединится при помощи цифровых технологий
Легендарная группа ABBA снова споет на сцене в полном составе спустя 36 лет после распада.
Фильм Ларса фон Триера покажут в Каннах впервые за семь лет
На Каннском кинофестивале впервые с 2011 года покажут фильм скандального режиссера Ларса фон Триера.
Звёзды удивили нарядами на открытии ММКФ–2018: Фото с красной дорожки
На красную ковровую дорожку вышли Мария Кожевникова, Аглая Тарасова, Валерия Ланская, Татьяна Навка, Наталья Рудова, Зара, Сати Казанова и другие.
Юбилейный Московский международный кинофестиваль открылся в столице
Юбилейный 40-й Московский международный кинофестиваль (ММКФ) открылся в четверг вечером в Москве в кинотеатре "Россия": президент смотра Никита Михалков не смог удержаться от шутки про Британию, а почетный приз был вручен Олегу Табакову посмертно.
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика