lomonosov-ps10

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 10 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 10
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА
стр. 407


4

 

1739 ВТОРАЯ ПОЛОВИНА ДЕКАБРЯ. И. Ф. ГЕНКЕЛЮ

Viro nobilissimo atque doctissimo Henkelio Rei metallicae consiliario Michael Lomonosoff

 

S. D.

Aetas, Nomen atque merita Tua persuadent, ut ea, quae objurgantibus verbis, ac me militum ordini annumeratum iri minantibus, exspressus dolor protulerit, non malitiosae mentis, sed laesae innocentiae argumentum fuisse indicem. Non enim tarn inutilem, ut praeter terenda venena nil praestare possem, Vir supra mortalium sortem positus, illustris Wolfius me judicavit. Neque ii, quorum patrocinio serenissimae Nostrae Dominae im-peratrici commendatus sum, improvidi atque imprudentes sunt. Novi profecto, quid Augustissimae Authocrat[o]ris nomine man-datum est. Mihi praescripta, quam severissime, Те ipso teste, observo. At illa, quae praesente excellentissimo Comite caete-risque commilitonibus pronunciasti, patienter ferre jussus non sum. Caeterum, quoniam me ex officina Tua chymica exire de-bere obliquis verbis significasti; diebus duobus abfui. Verum mandato Monarchae Clementissimae obtemperans laboribus adesse teneor. Quam ob rem cognitum habere Vellern, an in aeternum societatem et amorem abnuisti, atque alta mente reposta sedet levi de causa exorta ira. Quod me attinet, omnia oblivioni tra-dere non recuso, atque naturali meo genio obtempero. Haec sunt, quae sentio, Tibi, que animi mei sensa aperio; atque bene-volentiae pristinae memor, haec aut infecta aut nunquam memo­randa esse cupio. Confido enim, quod discipu os Tuos amicos potius quam inimicos futuros esse velis. Quod si igitur haec Tibi in votis sunt, peto, ut me certiorem facias.

Dabam hodie.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика