lomonosov-ps10

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 10 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 10
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА
стр. 433


lida satis argumenta desunt, quae eam ex rerum natura removent. Quae quamvis Tibi, vir doctissime, nota satis esse non dubitem, nexus tarnen gratia nonnulla hic inserere necessarium esse arbit-ror. Et primo quidem, si mera vis attrahendi in corporibus da-tur, ad motum producendum illis ingenerata sit, necesse est. Verum et impulsione motum in corporibus produci omnibus mani­festum est. Erunt ergo ad eundem effectum producendum duae causae in rerum natura constitutae et quidem secum pugnantes: quid enim magis contrarium esse potest merae attractioni quam pura impulsio? Caeterum a contrariis causis contrarios effectus produci nemo ibit inficias. (Ne quis tarnen exempla apparenter urgentia contra haec ponat, ex. gr. animalia aestu pariter ac frigore necari. Causas enim hic non intelligo remotas, quae dari possunt plurimae, sed proximam, quae cujusvis effectus debet esse unica, ut mortis cessatio motus sanguinis). Quamobrem si mera attractio motum in corporibus producit: quietis ergo causa erit impulsio; quod falsum est: quia impulsio motum in corpo-ribus revera excitat; adeoque attractio nullum; hoc est nulla datur. Denique ponamus vim attractricem meram in corporibus dari- tum corpus A attrahit aliud corpus B, hoc est illud movet sine ulla impulsione. Unde opus non est, ut corpus A impingat in corpus B, adeoque nec ut versus idem moveatur necesse est; et cum reliqui motus ejus secundum quamcunque directionem aliam ad movendum corpus В nil conferre possunt; sequitur ergo corpus A in absoluta quiete positum movere posse corpus B. Ho[c] autem movebitur versus corpus A, accedet igitur illi no-vum aliquid, hoc est motus versus corpus A, qui ante in eo non fuit. Omnes autem, quae in rerum natura contingunt, mutationes ita sunt comparatae, ut si quid alicui rei accedit, id alteri dero-getur. Sic quantum alicui corpori materiae additur, tantundem decedit alteri, quot horas somno impendo, totidem vigiliae detraho etc. Quae naturae lex cum sit universalis ideo etiam ad regulas motus extenditur: corpus enim, quod impulsione ad motum exci­tat aliud tantum de suo amittit quantum alteri a se moto im-pertit Igitur vi hujus legis motus, qui versus corpus A corpori

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика